Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

The three principal solemnities to be observed: just judges to be appointed in every city: all occasions of idolatry to be avoided.

[1] Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo : quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte. [2] Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. [3] Non comedes in eo panem fermentatum : septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Aegypto : ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto, omnibus diebus vitae tuae. [4] Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. [5] Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi,

[6] sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi : immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Aegypto. [7] Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua. [8] Sex diebus comedes azyma : et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. [9] Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris. [10] Et celebraris diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui :

[11] et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum : in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. [12] Et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto : custodiesque ac facies quae praecepta sunt. [13] Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas : [14] et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt. [15] Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus : benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in laetitia.

[16] Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit : in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus : [17] sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei. [18] Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas : ut judicent populum justo judicio, [19] nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera : quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum. [20] Juste quod justum est persequeris : ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.

[21] Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. [22] Nec facies tibi, neque constitues statuam : quae odit Dominus Deus tuus.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 16   next >