Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 25   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

Stripes must not exceed forty. The ox is not to be muzzled. Of raising seed to the brother. Of the immodest woman. Of unjust weight. Of destroying the Amalecites.

[1] Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices : quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt : quem impium, condemnabunt impietatis. [2] Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis : prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus : [3] ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant : ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. [4] Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. [5] Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri : sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui :

[6] et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israel. [7] Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque : Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel, nec me in conjugem sumere. [8] Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit : Nolo eam uxorem accipere : [9] accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet : Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui. [10] Et vocabitur nomen illius in Israel, Domus discalceati.

[11] Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus : [12] abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia. [13] Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus : [14] nec erit in domo tua modius major, et minor. [15] Pondus habebis justum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi : ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.

[16] Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit haec, et aversatur omnem injustitiam. [17] Memento quae fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto : [18] quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus : et non timuerit Deum. [19] Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est : delebis nomen ejus sub caelo. Cave ne obliviscaris.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 25   next >