Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

The love and service of God are still inculcated, with a blessing to them that serve him, and threats of punishment if they forsake his law.

[1] Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa praecepta ejus et caeremonias, judicia atque mandata, omni tempore. [2] Cognoscite hodie quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium, [3] signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi, et universae terrae ejus, [4] omnique exercitui Aegyptiorum, et equis ac curribus : quomodo operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem : [5] vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum :

[6] et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben : quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel. [7] Oculi vestri viderunt opera Domini magna quae fecit, [8] ut custodiatis universa mandata illius, quae ego hodie praecipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini, [9] multoque in ea vivatis tempore : quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem. [10] Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae :

[11] sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluvias, [12] quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. [13] Si ergo obedieritis mandatis meis, quae ego hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra : [14] dabit pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum, [15] foenumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.

[16] Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos : [17] iratusque Dominus claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis. [18] Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate. [19] Docete filios vestros ut illa meditentur : quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris. [20] Scribes ea super postes et januas domus tuae,

[21] ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu caelum imminet terrae. [22] Si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhaerentes ei, [23] disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae majores et fortiores vobis sunt. [24] Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. [25] Nullus stabit contra vos : terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.

[26] En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem : [27] benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis : [28] maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis. [29] Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal : [30] qui sunt trans Jordanem, post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananaei, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quae est juxta vallem tendentem et intrantem procul.

[31] Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam. [32] Videte ergo ut impleatis caeremonias atque judicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 11   next >