Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

False prophets must be slain, and idolatrous cities destroyed.

[1] Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, [2] et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis : [3] non audies verba prophetae illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. [4] Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis. [5] Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur : quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti, et redemit vos de domo servitutis : ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus : et auferes malum de medio tui.

[6] Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae, aut filius tuus vel filia, sive uxor quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui, [7] cunctarum in circuitu gentium, quae juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terrae, [8] non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, [9] sed statim interficies : sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum. [10] Lapidibus obrutus necabitur : quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis :

[11] ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile. [12] Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos : [13] Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suae, atque dixerunt : Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis : [14] quare sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, [15] statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quae in illa sunt, usque ad pecora.

[16] Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non aedificabitur amplius, [17] et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua : ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis, [18] quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 13   next >