Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 24   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

Divorce permitted to avoid greater evil: the newly married must not go to war: of men stealers, of leprosy, of pledges, of labourers' hire, of justice, and of charity to the poor.

[1] Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. [2] Cumque egressa alterum maritum duxerit, [3] et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit : [4] non poterit prior maritus recipere eam in uxorem : quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino : ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. [5] Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicae, sed vacabit absque culpa domi suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua.

[6] Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam : quia animam suam opposuit tibi. [7] Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israel, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. [8] Observa diligenter ne incurras plagam leprae, sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod praecepi eis, et imple sollicite. [9] Mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto. [10] Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas :

[11] sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. [12] Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, [13] sed statim reddes ei ante solis occasum : ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. [14] Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenae, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est : [15] sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam : ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

[16] Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. [17] Non pervertes judicium advenae et pupilli, nec auferes pignoris loco viduae vestimentum. [18] Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem. [19] Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum : sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. [20] Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas : sed relinques advenae, pupillo, ac viduae.

[21] Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos : sed cedent in usus advenae, pupilli, ac viduae. [22] Memento quod et tu servieris in Aegypto, et idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 24   next >