Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

They are forbid to fight against the Edomites, Moabites, and Ammonites. Their victory over Sehon king of Hesebon.

[1] Profectique inde, venimus in solitudinem, quae ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus : et circuivimus montem Seir longo tempore. [2] Dixitque Dominus ad me : [3] Sufficit vobis circuire montem istum : ite contra aquilonem : [4] et populo praecipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. [5] Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.

[6] Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis : aquam emptam haurietis, et bibetis. [7] Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum : novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit. [8] Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab. [9] Dixitque Dominus ad me : Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos praelium : non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. [10] Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,

[11] quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitae appellant eos Emim. [12] In Seir autem prius habitaverunt Horrhaei : quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit illi Dominus. [13] Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum. [14] Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit : donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus : [15] cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.

[16] Postquam autem universi ceciderunt pugnatores, [17] locutus est Dominus ad me, dicens : [18] Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar : [19] et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad praelium : non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem. [20] Terra gigantum reputata est : et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitae vocant Zomzommim,

[21] populus magnus, et multus, et procerae longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum : et fecit illos habitare pro eis, [22] sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhaeos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens. [23] Hevaeos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt : qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis. [24] Surgite, et transite torrentem Arnon : ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhaeum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum praelium. [25] Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo : ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.

[26] Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens : [27] Transibimus per terram tuam : publica gradiemur via; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. [28] Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur : aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, [29] sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar : donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. [30] Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum : quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.

[31] Dixitque Dominus ad me : Ecce coepi tibi tradere Sehon, et terram ejus : incipe possidere eam. [32] Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad praelium in Jasa. [33] Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis : percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. [34] Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis : non reliquimus in eis quidquam, [35] absque jumentis, quae in partem venere praedantium : et spoliis urbium, quas cepimus

[36] ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quae nostras effugeret manus : omnes tradidit Dominus Deus noster nobis, [37] absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus : et cunctis quae adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 2   next >