DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Deuteronomy | >
< previous | Chapter 29 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34

The covenant is solemnly confirmed between God and his people. Threats against those that shall break it.

[1] Haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israel in terra Moab: praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. [2] Vocavitque Moyses omnem Israel, et dixit ad eos: Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius, [3] tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia, [4] et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quae possunt audire, usque in praesentem diem. [5] Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.

[6] Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. [7] Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos, [8] et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse. [9] Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quae facitis. [10] Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israel,

[11] liberi et uxores vestrae, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum caesoribus, et his qui comportant aquas: [12] ut transeas in foedere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum: [13] ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. [14] Nec vobis solis ego hoc foedus ferio, et haec juramenta confirmo, [15] sed cunctis praesentibus et absentibus.

[16] Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes [17] vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant. [18] Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. [19] Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, [20] et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub caelo,

[21] et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, juxta maledictiones, quae in libro legis hujus ac foederis continentur. [22] Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, [23] sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrhae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. [24] Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dominus terrae huic? quae est haec ira furoris ejus immensa? [25] Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Aegypti:

[26] et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi: [27] idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt: [28] et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur. [29] Abscondita, Domino Deo nostro; quae manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

< previous | Chapter 29 | next >