Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Josue, encouraged by the Lord, admonisheth the people to prepare themselves to pass over the Jordan.

[1] Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei : [2] Moyses servus meus mortuus est : surge, et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum, in terram, quam ego dabo filiis Israel. [3] Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. [4] A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. [5] Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitae tuae : sicut fui cum Moyse, ita ero tecum : non dimittam, nec derelinquam te.

[6] Confortare, et esto robustus : tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis. [7] Confortare igitur, et esto robustus valde : ut custodias, et facias omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus : ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis. [8] Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo : tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. [9] Ecce praecipio tibi : confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris. [10] Praecepitque Josue principibus populi, dicens : Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite :

[11] Praeparate vobis cibaria : quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. [12] Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse, ait : [13] Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini, dicens : Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram. [14] Uxores vestrae, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem : vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, [15] donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis : et sic revertimini in terram possessionis vestrae, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.

[16] Responderuntque ad Josue, atque dixerunt : Omnia, quae praecepisti nobis, faciemus : et quocumque miseris, ibimus. [17] Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi : tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. [18] Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.

< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 1   next >