Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

The expedition and victory of Juda against the Chanaanites: who are tolerated in many places.

[1] Post mortem Josue, consuluerunt filii Israel Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et erit dux belli? [2] Dixitque Dominus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus. [3] Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananaeum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon. [4] Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum. [5] Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum.

[6] Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, caesis summitatibus manuum ejus ac pedum. [7] Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. [8] Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. [9] Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus. [10] Pergensque Judas contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron ( cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai :

[11] atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. [12] Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. [13] Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem. [14] Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quae cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes? [15] At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.

[16] Filii autem Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. [17] Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananaeum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema. [18] Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis. [19] Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. [20] Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.

[21] Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusaeus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in praesentem diem. [22] Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis. [23] Nam cum obsiderent urbem, quae prius Luza vocabatur, [24] viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. [25] Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt.

[26] Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et aedificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : quae ita appellatur usque in praesentem diem. [27] Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, coepitque Chananaeus habitare cum eis. [28] Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios, et delere noluit. [29] Ephraim etiam non interfecit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. [30] Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananaeus in medio ejus, factusque est ei tributarius.

[31] Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob : [32] habitavitque in medio Chananaei habitatoris illius terrae, nec interfecit eum. [33] Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii. [34] Arctavitque Amorrhaeus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent : [35] habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius.

[36] Fuit autem terminus Amorrhaei ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.

< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 1   next >