Latin Vulgate Bible

< prev Book of Ruth next >
< prev Chapter 1 next >
1 2 3 4                                

Elimelech of Bethlehem going with his wife Noemi, and two sons, into the land of Moab, dieth there. His sons marry wives of that country and die without issue. Noemi returneth home with her daughter in law Ruth, who refuseth to part with her.

 1 In diebus unius judicis, quando judices praeerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.  2 Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noemi : et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathaei de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.  3 Et mortuus est Elimelech maritus Noemi : remansitque ipsa cum filiis.  4 Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,  5 et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion : remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.

 6 Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide : audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.  7 Egressa est itaque de loco peregrinationis suae, cum utraque nuru : et jam in via revertendi posita in terram Juda,  8 dixit ad eas : Ite in domum matris vestrae : faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum.  9 Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt,  10 et dicere : Tecum pergemus ad populum tuum.

 11 Quibus illa respondit : Revertimini, filiae meae, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?  12 Revertimini, filiae meae, et abite : jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali : etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,  13 si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulae quam nubatis. Nolite, quaeso, filiae meae : quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.  14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt : Orpha osculata est socrum, ac reversa est : Ruth adhaesit socrui suae :  15 cui dixit Noemi : En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.

 16 Quae respondit : Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam : quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.  17 Quae te terra morientem susceperit, in ea moriar : ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit.  18 Videns ergo Noemi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere :  19 profectaeque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit : dicebantque mulieres : Haec est illa Noemi.  20 Quibus ait : Ne vocetis me Noemi ( id est, pulchram), sed vocate me Mara ( id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.

 21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noemi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens?  22 Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suae : ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.

< prev Book of Ruth next >
< prev Chapter 1 next >

 
TOP OF PAGE