Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Ruth   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04                                

Ruth instructed by her mother in law lieth at Booz's feet, claiming him for her husband by the law of affinity: she receiveth a good answer, and six measures of barley.

[1] Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea : Filia mea, quaeram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. [2] Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. [3] Lavare igitur, et undere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream : non te videat homo, donec esum potumque finierit. [4] Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat : veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis : ipse autem dicet quid agere debeas. [5] Quae respondit : Quidquid praeceperis, faciam.

[6] Descenditque in aream, et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus. [7] Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit. [8] Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est : viditque mulierem jacentem ad pedes suos, [9] et ait illi : Quae es? Illaque respondit : Ego sum Ruth ancilla tua : expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. [10] Et ille : Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti : quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.

[11] Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse virtutis. [12] Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. [13] Quiesce hac nocte : et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est : sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. [14] Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz : Cave ne quis noverit quod huc veneris. [15] Et rursum : Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quae portans ingressa est civitatem,

[16] et venit ad socrum suam. Quae dixit ei : Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo. [17] Et ait : Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait : Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam. [18] Dixitque Noemi : Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat : neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.

< previous   Book Of Ruth   next >
< previous   Chapter 3   next >