Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

The people fall again into idolatry and are afflicted by the Philistines. An angel foretelleth the birth of Samson.

[1] Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini : qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. [2] Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. [3] Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam : Sterilis es et absque liberis : sed concipies, et paries filium : [4] cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas : [5] quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula : erit enim nazaraeus Dei ab infantia sua, et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum.

[6] Quae cum venisset ad maritum suum, dixit ei : Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere : [7] sed hoc respondit : Ecce concipies et paries filium : cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo : erit enim puer nazaraeus Dei ab infantia sua, ex utero matris suae usque ad diem mortis suae. [8] Oravit itaque Manue Dominum, et ait : Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. [9] Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro : Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quae cum vidisset angelum, [10] festinavit, et cucurrit ad virum suum : nuntiavitque ei, dicens : Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.

[11] Qui surrexit, et secutus est uxorem suam : veniensque ad virum, dixit ei : Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit : Ego sum. [12] Cui Manue : Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit? [13] Dixitque angelus Domini ad Manue : Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se : [14] et quidquid ex vinea nascitur, non comedat : vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo : et quod ei praecepi, impleat atque custodiat. [15] Dixitque Manue ad angelum Domini : Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi haedum de capris.

[16] Cui respondit angelus : Si me cogis, non comedam panes tuos : si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. [17] Dixitque ad eum : Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? [18] Cui ille respondit : Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? [19] Tulit itaque Manue haedum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia : ipse autem et uxor ejus intuebantur. [20] Cumque ascenderet flamma altaris in caelum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,

[21] et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse, [22] et dixit ad uxorem suam : Morte moriemur, quia vidimus Deum. [23] Cui respondit mulier : Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis haec omnia, neque ea quae sunt ventura dixisset. [24] Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. [25] Coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.

< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 13   next >