Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

The history of the idol of Michas, and the young Levite.

[1] Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, [2] qui dixit matri suae : Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit : Benedictus filius meus Domino. [3] Reddidit ergo eos matri suae, quae dixerat ei : Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile : et nunc trado illud tibi. [4] Reddidit igitur eos matri suae : quae tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae. [5] Qui aediculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola : implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.

[6] In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. [7] Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus : eratque ipse Levites, et habitabat ibi. [8] Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michae, [9] interrogatus est ab eo under venisset. Qui respondit : Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero. [10] Dixitque Michas : Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos : daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quae ad victum sunt necessaria.

[11] Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis. [12] Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se : [13] Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.

< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 17   next >