Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

The canticle of Debbora and Barac after their victory.

[1] Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in illo die, dicentes : [2] Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino. [3] Audite reges, auribus percipite principes : ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino Deo Israel. [4] Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, caelique ac nubes distillaverunt aquis. [5] Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israel.

[6] In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitae : et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. [7] Cessaverunt fortes in Israel, et quieverunt : donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israel. [8] Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit : clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israel. [9] Cor meum diligit principes Israel : qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. [10] Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini.

[11] Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiae Domini, et clementia in fortes Israel : tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. [12] Surge, surge Debbora; surge, surge, et loquere canticum : surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem. [13] Salvatae sunt reliquiae populi, Dominus in fortibus dimicavit. [14] Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec : de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum. [15] Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in praeceps ac barathrum se discrimini dedit : diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.

[16] Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. [17] Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus : Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur. [18] Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome. [19] Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere praedantes. [20] De caelo dimicatum est contra eos : stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.

[21] Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison : conculca, anima mea, robustos. [22] Ungulae equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per praeceps ruentibus fortissimis hostium. [23] Maledicite terrae Meroz, dixit angelus Domini : maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus. [24] Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinaei, et benedicatur in tabernaculo suo. [25] Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.

[26] Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans : [27] inter pedes ejus ruit : defecit, et mortuus est : volvebantur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis. [28] Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus : et de coenaculo loquebatur : Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius? [29] Una sapientior ceteris uxoribus ejus, haec socrui verba respondit : [30] Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei : vestes diversorum Sisarae traduntur in praedam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur.

[31] Sic pereant omnes inimici tui, Domine : qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. [32] Quievitque terra per quadraginta annos.

< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 5   next >