The river Jordan is miraculously dried up for the passage of the children of Israel.
[1] Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies.
[2] Quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium,
[3] et clamare coeperunt : Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes :
[4] sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam.
[5] Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
[6] Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
[7] Dixitque Dominus ad Josue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel : ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
[8] Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aquae Jordanis, state in ea.
[9] Dixitque Josue ad filios Israel : Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
[10] Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Jebusaeum, et Amorrhaeum.
[11] Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Jordanem.
[12] Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus.
[13] Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient : quae autem desuper veniunt, in una mole consistent.
[14] Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
[15] Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis ( Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
[16] steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan : quae autem inferiores erant, in mare Solitudinis ( quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
[17] Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
|