Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 22   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

The tribes of Ruben and Gad, and half the tribe of Manasses return to their possessions. They build an altar by the side of the Jordan, which alarms the other tribes. An embassage is sent to them, to which they give a satisfactory answer.

[1] Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse, [2] dixitque ad eos : Fecistis omnia quae praecepit vobis Moyses famulus Domini : mihi quoque in omnibus obedistis, [3] nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in praesentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. [4] Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est : revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem : [5] ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.

[6] Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua. [7] Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan : et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis, [8] dixit ad eos : In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro, et veste multiplici : dividite praedam hostium cum fratribus vestris. [9] Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi. [10] Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, aedificaverunt juxta Jordanem altare infinitae magnitudinis.

[11] Quod cum audissent filii Israel, et ad eos certi nuntii detulissent, aedificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israel : [12] convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos. [13] Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis, [14] et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus. [15] Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos :

[16] Haec mandat omnis populus Domini : Quae est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israel, aedificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes? [17] an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet? multique de populo corruerunt. [18] Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israel ira ejus desaeviet. [19] Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos : tantum ut a Domino, et a nostro consortio non recedatis, aedificato altari praeter altare Domini Dei nostri. [20] Nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.

[21] Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israel : [22] Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israel simul intelliget : si praevaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in praesenti : [23] et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quaerat et judicet : [24] et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus : Cras dicent filii vestri filiis nostris : Quid vobis et Domino Deo Israel? [25] terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino : et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,

[26] et diximus : Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas, [27] sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias : et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris : Non est vobis pars in Domino. [28] Quod si voluerint dicere, respondebunt eis : Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum. [29] Absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus. [30] Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt : et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, libentissime susceperunt.

[31] Dixtque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos : Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac, et liberastis filios Israel de manu Domini. [32] Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israel, et retulit eis. [33] Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israel, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum. [34] Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.

< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 22   next >