Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

The lot of the sons of Joseph. The borders of the tribe of Ephraim.

[1] Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quae ascendit de Jericho ad montem Bethel : [2] et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth : [3] et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno : [4] possederuntque filii Joseph Manasses et Ephraim. [5] Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.

[6] Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoe. [7] Descenditque de Janoe in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem. [8] De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. [9] Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum. [10] Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.

< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 16   next >