Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

After seven days' processions, the priests sounding the trumpets, the walls of Jericho fall down: and the city is taken and destroyed.

[1] Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi. [2] Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. [3] Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem : sic facietis sex diebus. [4] Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis : septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. [5] Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in nuribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.

[6] Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite arcam foederis : et septem alii sacerdotes tollant septem jubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. [7] Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini. [8] Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini, [9] omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. [10] Praeceperat autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis : Clamate, et vociferamini.

[11] Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. [12] Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, [13] et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilaeo usus est : praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes : et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat. [14] Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. [15] Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.

[16] Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israel : Vociferamini : tradidit enim vobis Dominus civitatem : [17] sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino : sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt : abscondit enim nuntios quos direximus. [18] Vos autem cavete ne de his, quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur. [19] Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. [20] Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt : et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat : ceperuntque civitatem,

[21] et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. [22] Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue : Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi juramento firmastis. [23] Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt. [24] Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt. [25] Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israel, usque in praesentem diem : eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens :

[26] Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. [27] Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.

< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 6   next >