Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 21   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Cities with their suburbs are assigned for the priests and Levites.

[1] Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel : [2] locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan, atque dixerunt : Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. [3] Dederuntque filii Israel de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. [4] Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim : [5] et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.

[6] Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. [7] Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. [8] Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. [9] De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates : quarum ista sunt nomina, [10] filiis Aaron per familias Caath Levitici generis ( prima enim sors illis egressa est).

[11] Cariatharbe patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. [12] Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. [13] Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis : [14] et Jether, et Esthemo, [15] et Holon, et Dabir,

[16] et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. [17] De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabae, [18] et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor. [19] Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim cum suburbanis suis. [20] Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, haec est data possessio.

[21] De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer [22] et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. [23] De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, [24] et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. [25] Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duae.

[26] Omnes civitates decem, et suburbana earum, datae sunt filiis Caath inferioris gradus. [27] Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. [28] Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, [29] et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. [30] De tribu autem Aser, Masal et Abdon,

[31] et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. [32] De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilaea, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. [33] Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis. [34] Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha [35] et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.

[36] De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. [37] De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis. [38] Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim. [39] Itaque civitates universae Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo [40] cum suburbanis suis, singulae per familias distributae.

[41] Deditque Dominus Deus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. [42] Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunti in eorum ditionem redacti sunt. [43] Ne unum quidem verbum, quod illis praestiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.

< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 21   next >