Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

The borders of the lot of Juda. Caleb's portion and conquest. The cities of Juda.

[1] Igitur sors filiorum Judae per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae. [2] Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quae respicit meridiem. [3] Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, [4] atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Aegypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianae plagae. [5] Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quae respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.

[6] Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boen filii Ruben : [7] et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quae vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. [8] Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusaei ad meridiem, haec est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem : [9] pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. [10] Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.

[11] Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur. [12] Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis. [13] Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut praeceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. [14] Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. [15] Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.

[16] Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. [17] Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem. [18] Quae, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes? inquit. [19] At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. [20] Haec est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.

[21] Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur, [22] et Cyna et Dimona et Adada, [23] et Cades et Asor et Jethnam, [24] Ziph et Telem et Baloth, [25] Asor nova et Carioth, Hesron, haec est Asor;

[26] Amam, Sama, et Molada, [27] et Asergadda et Hassemon et Bethphelet, [28] et Hasersual et Bersabee et Baziothia, [29] et Baala et Jim et Esem, [30] et Eltholad et Cesil et Harma,

[31] et Siceleg et Medemena et Sensenna, [32] Lebaoth et Selim et Aen et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villae earum. [33] In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena, [34] et Zanoe et Aengannim et Taphua et Enaim, [35] et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,

[36] et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villae earum. [37] Sanan et Hadassa et Magdalgad, [38] Delean et Masepha et Jecthel, [39] Lachis et Bascath et Eglon, [40] Chebbon et Leheman et Cethlis,

[41] et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villae earum. [42] Labana et Ether et Asan, [43] Jephtha et Esna et Nesib, [44] et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villae earum. [45] Accaron cum vicis et villulis suis.

[46] Ab Accaron usque ad mare : omnia quae vergunt ad Azotum et viculos ejus. [47] Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, et mare magnum terminus ejus. [48] Et in monte : Samir et Jether et Socoth [49] et Danna et Cariathsenna, haec est Dabir : [50] Anab et Istemo et Anim,

[51] Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villae earum. [52] Arab et Ruma et Esaan, [53] et Janum et Beththaphua et Apheca, [54] Athmatha, et Cariath Arbe, haec est Hebron, et Sior : civitates novem, et villae earum. [55] Maon et Carmel et Ziph et Jota,

[56] Jezrael et Jucadam et Zanoe, [57] Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villae earum. [58] Halhul, et Besur, et Gedor, [59] Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villae earum. [60] Cariathbaal, haec est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duae, et villae earum.

[61] In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha, [62] et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villae earum. [63] Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusaeus cum filiis Juda in Jerusalem usque in praesentem diem.

< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 15   next >