Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 21   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

The expiation of a secret murder. The marrying a captive. The eldest son must not be deprived of his birthright for hatred of his mother. A stubborn son is to be stoned to death. When one is hanged on a gibbet, he must be taken down the same day and buried.

[1] Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur caedis reus, [2] egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum : [3] et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit jugum, nec terram scidit vomere, [4] et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quae numquam arata est, nec sementem recepit : et caedent in ea cervices vitulae : [5] accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.

[6] Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quae in valle percussa est, [7] et dicent : Manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt : [8] propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Et auferetur ab eis reatus sanguinis : [9] tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod praecepit Dominus. [10] Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,

[11] et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, [12] introduces eam in domum tuam : quae radet caesariem, et circumcidet ungues, [13] et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. [14] Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia humiliasti eam. [15] Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus,

[16] volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum, et praeferre filio odiosae : [17] sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia : iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. [18] Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus obedire contempserit : [19] apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, [20] dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriae atque conviviis :

[21] lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat. [22] Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo : [23] non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 21   next >