Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 23   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

Who may and who may not enter into the church: uncleanness to be avoided: other precepts concerning fugitives, fornication, usury, vows, and eating other men's grapes and corn.

[1] Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. [2] Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. [3] Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum : [4] quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto : et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriae, ut malediceret tibi : [5] et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te.

[6] Non facies cum eis pacem, nec quaeras eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum. [7] Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est : nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra ejus. [8] Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini. [9] Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. [10] Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,

[11] et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua : et post solis occasum regredietur in castra. [12] Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae, [13] gerens paxillum in balteo : cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies [14] quo revelatus es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis, ne derelinquat te. [15] Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit.

[16] Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum. [17] Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel. [18] Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. [19] Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem : [20] sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.

[21] Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. [22] Si nolueris polliceri, absque peccato eris. [23] Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. [24] Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit : foras autem ne efferas tecum. [25] Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres : falce autem non metes.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 23   next >