Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

An exhortation to the love of God, and obedience to his law.

[1] Haec sunt praecepta, et caeremoniae, atque judicia, quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam : [2] ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta ejus, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. [3] Audi, Israel, et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem. [4] Audi, Israel : Dominus Deus noster, Dominus unus est. [5] Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

[6] Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo : [7] et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. [8] Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, [9] scribesque ea in limine, et ostiis domus tuae. [10] Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,

[11] domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, [12] et comederis, et saturatus fueris : [13] cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. [14] Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quae in circuitu vestro sunt : [15] quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae.

[16] Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. [17] Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et caeremonias, quas praecepit tibi : [18] et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis, [19] ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est. [20] Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia haec, et caeremoniae, atque judicia, quae praecepit Dominus Deus noster nobis?

[21] dices ei : Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti : [22] fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro, [23] et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris. [24] Praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. [25] Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 6   next >