Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 32   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

A canticle for the remembrance of the law. Moses is commanded to go up into a mountain, from whence he shall see the promised land but not enter into it.

[1] Audite, caeli, quae loquor : audiat terra verba oris mei. [2] Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina. [3] Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro. [4] Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. [5] Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.

[6] Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? [7] Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi. [8] Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. [9] Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus haereditatis ejus. [10] Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.

[11] Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. [12] Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus : [13] constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo; [14] butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum. [15] Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.

[16] Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. [17] Immolaverunt daemoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum : [18] Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. [19] Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiae. [20] Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.

[21] Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. [22] Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. [23] Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. [24] Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. [25] Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.

[26] Dixi : Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. [27] Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia. [28] Gens absque consilio est, et sine prudentia. [29] Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. [30] Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?

[31] Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices. [32] De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. [33] Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. [34] Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? [35] Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.

[36] Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt. [37] Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? [38] de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. [39] Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. [40] Levabo ad caelum manum meam, et dicam : Vivo ego in aeternum.

[41] Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. [42] Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes; de cruore occisorum, de captivitate, nudati inimicorum capitis. [43] Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui. [44] Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun. [45] Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israel,

[46] et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quae scripta sunt legis hujus : [47] quia non incassum praecepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quae facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam. [48] Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens : [49] Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam, et morere in monte. [50] Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis :

[51] quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israel. [52] E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 32   next >