Cantate Domino. An exhortation to praise God for the coming of Christ and his kingdom.
1 Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos;
5 quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit.
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7 Afferte Domino, patriae gentium; afferte Domino gloriam et honorem;
8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate.
11 Laetentur caeli, et exsultet terra : commoveatur mare et plenitudo ejus;
12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.
|