Latin Vulgate Bible

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 32 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Exultate, justi. An exhortation to praise God, and to trust in him.

 1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.  2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.  3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.  4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.  5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.

 6 Verbo Domini caeli firmati sunt; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.  7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.  8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.  9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.  10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

 11 Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.  12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in haereditatem sibi.  13 De caelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.  14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :  15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.

 16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.  17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.  18 Ecce oculi Domini super metuentes eum : et in eis qui sperant super misericordia ejus.  19 Ut eruat a morte animas eorum : et alat eos in fame.  20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.

 21 Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.  22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 32 next >

 
TOP OF PAGE