Latin Vulgate Bible

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 57 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Si vere utique. David reproveth the wicked, and foretelleth their punishment.

 1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.  2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.  3 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant.  4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero, locuti sunt falsa.  5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,

 6 quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.  7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.  8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.  9 Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.  10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.

 11 Laetabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.  12 Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 57 next >

 
TOP OF PAGE