Latin Vulgate Bible

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 134 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Laudate nomen. An exhortation to praise God: the vanity of idols.

 1 Alleluja. Laudate nomen Dominum; laudate, servi, Dominum :  2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.  3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.  4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.  5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.

 6 Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.  7 Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.  8 Qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus.  9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus.  10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :

 11 Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan;  12 et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.  13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.  14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.  15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

 16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.  17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.  18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.  19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.  20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.

 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 134 next >

 
TOP OF PAGE