Bonum est confiteri. God is to be praised for his wondrous works.
1 Psalmus cantici, in die sabbati.
2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.
3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem;
4 in decachordo, psalterio, cum cantico, in cithara.
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec.
8 Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi;
9 tu autem Altissimus in aeternum, Domine.
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
|