Latin Vulgate Bible

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 72 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Quam bonus Israel Deus. The temptation of the weak, upon seeing the prosperity of the wicked, is overcome by the consideration of the justice of God, who will quickly render to every one according to his works.

 1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!  2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei;  3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.  4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.  5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

 6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.  7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.  8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.  9 Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.  10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

 11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?  12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.  13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas;  14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.  15 Si dicebam : Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

 16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me :  17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.  18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.  19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.  20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

 21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;  22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi;  23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.  24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.  25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?

 26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.  27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.  28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 72 next >

 
TOP OF PAGE