Latin Vulgate Bible

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 89 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Domine, refugium. A prayer for the mercy of God: recounting the shortness and miseries of the days of man.

 1 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.  2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.  3 Ne avertas hominem in humilitatem; et dixisti : Convertimini, filii hominum.  4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit, et custodia in nocte;  5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt.

 6 Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.  7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.  8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.  9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt; et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;  10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

 11 Quis novit potestatem irae tuae,  12 et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.  13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.  14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.  15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.

 16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.  17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos; et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 89 next >

 
TOP OF PAGE