Latin Vulgate Bible

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 113 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

In exitu Israel. God hath shewn his power in delivering his people: idols are vain. The Hebrews divide this into two psalms. Alleluia.

 1 Alleluja. In exitu Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro,  2 facta est Judaea sanctificatio ejus, Israel potestas ejus.  3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.  4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.  5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?

 6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles sicut agni ovium?  7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob;  8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.  9 Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam,  10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum?

 11 Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit.  12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.  13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.  14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.  15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.

 16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.  17 Domus Israel speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.  18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.  19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.  20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel; benedixit domui Aaron.

 21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.  22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.  23 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.  24 Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum.  25 Non mortui laudabunt te, Domine; neque omnes qui descendunt in infernum.

 26 Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

< prev Book of Psalms next >
< prev Psalm 113 next >

 
TOP OF PAGE