In Domino confido. The just man's confidence in God in the midst of persecutions.
1 In finem. Psalmus David.
2 In Domino confido; quomodo dicitis animae meae : Transmigra in montem sicut passer?
3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde;
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem quid fecit?
5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt, palpebrae ejus interrogant filios hominum.
6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : aequitatem vidit vultus ejus.
|