DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles) | >
< previous | Chapter 33 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

Manasses for his manifold wickedness is led captive to Babylon: he repenteth, and is restored to his kingdom, and destroyeth idolatry: his successor Amon is slain by his servants.

[1] Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem. [2] Fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israel: [3] et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam. [4] Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in aeternum. [5] Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini.

[6] Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos, et incantatores: multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. [7] Sculptile quoque, et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens: In domo hac et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. [8] Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis, cunctamque legem, et caeremonias, atque judicia per manum Moysi. [9] Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel. [10] Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.

[11] Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem. [12] Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum. [13] Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. [14] Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis: [15] et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini, et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem.

[16] Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: praecepitque Judae ut serviret Domino Deo Israel. [17] Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo. [18] Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. [19] Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam in quibus aedificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret poenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. [20] Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius ejus Amon.

[21] Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem. [22] Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. [23] Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit. [24] Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. [25] Porro reliqua populi multitudo, caesis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.

< previous | Chapter 33 | next >