Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Esdras (Ezra)   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10                    

Cyrus king of Persia releaseth God's people from their captivity, with license to return and build the temple in Jerusalem: and restoreth the holy vessels which Nabuchodonosor had taken from thence.

[1] In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens : [2] Haec dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea. [3] Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quae est in Judaea, et aedificet domum Domini Dei Israel : ipse est Deus qui est in Jerusalem. [4] Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem. [5] Et surrexerunt principes patrum de Juda, et Benjamin, et sacerdotes, et Levitae, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem.

[6] Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis in supellectili, exceptis his quae sponte obtulerant. [7] Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui. [8] Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda. [9] Et hic est numerus eorum : phialae aureae triginta, phialae argenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, [10] scyphi argentei secundi quadringenti decem : vasa alia mille.

[11] Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta : universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.

< previous   1st Book Of Esdras (Ezra)   next >
< previous   Chapter 1   next >