Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Esdras (Ezra)   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10                    

The number of them that returned to Judea: their oblations.

[1] Hi sunt autem provinciae filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam. [2] Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel : [3] Filii Pharos duo millia centum septuaginta duo. [4] Filii Sephatia, trecenti septuaginta duo. [5] Filii Area, septingenti septuaginta quinque.

[6] Filii Phahath Moab, filiorum Josue : Joab, duo millia octingenti duodecim. [7] Filii Aelam, mille ducenti quinquaginta quatuor. [8] Filii Zethua, nongenti quadraginta quinque. [9] Filii Zachai, septingenti sexaginta. [10] Filii Bani, sexcenti quadraginta duo.

[11] Filii Bebai, sexcenti viginti tres. [12] Filii Azgad, mille ducenti viginti duo. [13] Filii Adonicam, sexcenti sexaginta sex. [14] Filii Beguai, duo millia quinquaginta sex. [15] Filii Adin, quadringenti quinquaginta quatuor.

[16] Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo. [17] Filii Besai, trecenti viginti tres. [18] Filii Jora, centum duodecim. [19] Filii Hasum, ducenti viginti tres. [20] Filii Gebbar, nonaginta quinque.

[21] Filii Bethlehem, centum viginti tres. [22] Viri Netupha, quinquaginta sex. [23] Viri Anathoth, centum viginti octo. [24] Filii Azmaveth, quadraginta duo. [25] Filii Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres.

[26] Filii Rama et Gabaa, sexcenti viginti unus. [27] Viri Machmas, centum viginti duo. [28] Viri Bethel et Hai, ducenti viginti tres. [29] Filii Nebo, quinquaginta duo. [30] Filii Megbis, centum quinquaginta sex.

[31] Filii Aelam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. [32] Filii Harim, trecenti viginti. [33] Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti viginti quinque. [34] Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. [35] Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta.

[36] Sacerdotes : filii Jadaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. [37] Filii Emmer, mille quinquaginta duo. [38] Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem. [39] Filii Harim, mille decem et septem. [40] Levitae : filii Josue et Cedmihel filiorum Odoviae, septuaginta quatuor.

[41] Cantores : filii Asaph, centum viginti octo. [42] Filii janitorum : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatitha, filii Sobai : universi centum triginta novem. [43] Nathinaei : filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, [44] filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, [45] filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub,

[46] filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan, [47] filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia, [48] filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam, [49] filii Aza, filii Phasea, filii Besee, [50] filii Asena, filii Munim, filii Nephusim,

[51] filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, [52] filii Besluth, filii Mahida, filii Harsa, [53] filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, [54] filii Nasia, filii Hatipha, [55] filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda,

[56] filii Jala, filii Dercon, filii Geddel, [57] filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami : [58] omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. [59] Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent. [60] Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo.

[61] Et de filiis sacerdotum : filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum : [62] hi quaesierunt scripturam genealogiae suae, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio. [63] Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus. [64] Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta : [65] exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti.

[66] Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque, [67] cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti. [68] Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. [69] Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. [70] Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitae, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinaei, in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.

< previous   1st Book Of Esdras (Ezra)   next >
< previous   Chapter 2   next >