Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Esdras (Ezra)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10                    

The Samaritans by their letter to the king hinder the building.

[1] Audierunt autem hostes Judae et Benjamin, quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israel : [2] et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis : Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos, quaerimus Deum vestrum : ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. [3] Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israel : Non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum. [4] Factum est igitur ut populus terrae impediret manus populi Judae, et turbaret eos in aedificando. [5] Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.

[6] In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judae et Jerusalem. [7] Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum : epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro. [8] Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi : [9] Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinaei, et Apharsathachaei, Terphalaei, Apharsaei, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, Dievi, et Aelamitae, [10] et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus : et habitare eas fecit in civitatibus Samariae, et in reliquis regionibus trans flumen in pace.

[11] ( Hoc est exemplar epistolae, quam miserunt ad eum.) Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt. [12] Notum sit regi quia Judaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes. [13] Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa aedificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges haec noxa perveniet. [14] Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, [15] ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis : et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis : quam ob rem et civitas ipsa destructa est.

[16] Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis. [17] Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariae, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem. [18] Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me, [19] et a me praeceptum est : et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et praelia concitantur in ea : [20] nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est : tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.

[21] Nunc ergo audite sententiam : prohibeatis viros illos ut urbs illa non aedificetur, donec si forte a me jussum fuerit [22] Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges. [23] Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum : et abierunt festini in Jerusalem ad Judaeos, et prohibuerunt eos in brachio et robore. [24] Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.

< previous   1st Book Of Esdras (Ezra)   next >
< previous   Chapter 4   next >