Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

Nehemias hearing the miserable state of his countrymen in Judea, lamenteth, fasteth, and prayeth to God for their relief.

[1] Verba Nehemiae filii Helchiae. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. [2] Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judaeis, qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem. [3] Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio : et murus Jerusalem dissipatus est, et portae ejus combustae sunt igni. [4] Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis : jejunabam, et orabam ante faciem Dei caeli : [5] et dixi : Quaeso, Domine Deus caeli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua :

[6] fiant aures tuae auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis : et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi : ego et domus patris mei peccavimus, [7] vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et caeremonias, et judicia quae praecepisti Moysi famulo tuo. [8] Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo, dicens : Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos : [9] et si revertamini ad me, et custodiatis praecepta mea, et faciatis ea : etiamsi abducti fueritis ad extrema caeli, inde congregabo vos, et reducam in locum, quem elegi ut habitaret nomen meum ibi. [10] Et ipsi servi tui, et populus tuus : quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.

[11] Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum : et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc : ego enim eram pincerna regis.

< previous   2nd Book Of Esdras (Nehemiah)   next >
< previous   Chapter 1   next >