Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Esdras (Ezra)   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10                    

The companions of Esdras. The fast which he appointed. They bring the holy vessels into the temple.

[1] Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone. [2] De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus. [3] De filiis Secheniae, filiis Pharos, Zacharias : et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. [4] De filiis Phahath Moab, Elioenai filius Zarehe, et cum eo ducenti viri. [5] De filiis Secheniae, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri.

[6] De filiis Adan, Abed filius Jonathan, et cum eo quinquaginta viri. [7] De filiis Alam, Isaias filius Athaliae, et cum eo septuaginta viri. [8] De filiis Saphatiae, Zebedia filius Michael, et cum eo octoginta viri. [9] De filiis Joab, Obedia filius Jahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri. [10] De filiis Selomith, filius Josphiae, et cum eo centum sexaginta viri.

[11] De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri. [12] De filiis Azgad, Johanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri. [13] De filiis Adonicam, qui erant novissimi : et haec nomina eorum : Elipheleth, et Jehiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri. [14] De filii Begui, Uthai et Zachur, et cum eis septuaginta viri. [15] Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus : quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non inveni ibi.

[16] Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Jarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes : et Joiarib, et Elnathan sapientes. [17] Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo, et fratres ejus Nathinaeos in loco Chasphiae, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. [18] Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi, filii Israel, et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo, [19] et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque ejus, et filios ejus viginti : [20] et de Nathinaeis, quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum, Nathinaeos ducentos viginti : omnes hi suis nominibus vocabantur.

[21] Et praedicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universaeque substantiae nostrae. [22] Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via : quia dixeramus regi : Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in bonitates : et imperium ejus et fortitudo ejus, et furor super omnes, qui derelinquunt eum. [23] Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc : et evenit nobis prospere. [24] Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem : [25] appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quae obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israel eorum, qui inventi fuerant :

[26] et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta : [27] et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo, pulchra, ut aurum. [28] Et dixi eis : Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum : [29] vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israel in Jerusalem, in thesaurum domus Domini. [30] Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent Jerusalem in domum Dei nostri.

[31] Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem : et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. [32] Et venimus Jerusalem, et mansimus ibi tribus diebus. [33] Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitae, [34] juxta numerum et pondus omnium : descriptumque est omne pondus in tempore illo. [35] Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim : omnia in holocaustum Domino.

[36] Dederunt autem edicta regis satrapis, qui erant de conspectu regis et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.

< previous   1st Book Of Esdras (Ezra)   next >
< previous   Chapter 8   next >