Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The altar of brass, the molten sea upon twelve oxen, the ten loaves, the candlesticks and other vessels and ornaments of the temple.

[1] Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. [2] Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. [3] Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles : [4] et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem : porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, oritentem, habentes mare superpositum : posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. [5] Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii : capiebatque tria millia metretas.

[6] Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabuntur. [7] Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. [8] Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum. [9] Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia in basilica, quae texit aere. [10] Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.

[11] Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei : [12] hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula, quae capita tegerent super epistylia. [13] Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quae protegerent epistylia, et capita columnarum. [14] Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus : [15] mare unum, boves quoque duodecim sub mari,

[16] et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex aere mundissimo. [17] In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. [18] Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris. [19] Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis : [20] candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo :

[21] et florentia quaedam, et lucernas, et forcipes aureos : omnia de auro mundissimo facta sunt. [22] Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia caelavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini.

< previous   2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 4   next >