Josaphat's reign: his care for the instruction of his people: his numerous forces.
[1] Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israel.
[2] Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda, quae erant vallatae muris. Praesidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater ejus.
[3] Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim,
[4] sed in Deo patris sui : et perrexit in praeceptis illius et non juxta peccata Israel.
[5] Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat : factaeque sunt ei infinitae divitiae, et multa gloria.
[6] Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
[7] Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michaeam ut docerent in civitatibus Juda :
[8] et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes :
[9] docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
[10] Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
[11] Sed et Philisthaei Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
[12] Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque aedificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
[13] Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores, et robusti erant in Jerusalem,
[14] quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
[15] Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
[16] Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
[17] Hunc sequebatur robustus ad praelia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
[18] Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
[19] Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis, in universo Juda.
|