Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 19   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Josaphat's charge to the judges and to the Levites.

[1] Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem. [2] Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris : [3] sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum. [4] Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum. [5] Constituitque judices terrae in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca,

[6] et praecipiens judicibus, Videte, ait, quid faciatis : non enim hominis exercetis judicium, sed Domini : et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. [7] Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. [8] In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israel, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. [9] Praecepitque eis, dicens : Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. [10] Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quaestio est de lege, de mandato, de caeremoniis, de justificationibus : ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros : sic ergo agentes non peccabitis.

[11] Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his, quae ad Deum pertinent, praesidebit : porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent : habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.

< previous   2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 19   next >