Roboam's reign. His kingdom is strengthened.
[1] Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel, et converteret ad se regnum suum.
[2] Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens :
[3] Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israel, qui est in Juda et Benjamin :
[4] Haec dicit Dominus : Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros : revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.
[5] Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et aedificavit civitates muratas in Juda.
[6] Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue,
[7] Bethsur quoque, et Socho, et Odollam,
[8] necnon et Geth, et Maresa, et Ziph,
[9] sed et Aduram, et Lachis, et Azeca,
[10] Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quae erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas.
[11] Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.
[12] Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.
[13] Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
[14] relinquentes suburbana, et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem : eo quod abjecisset eos Jeroboam, et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur.
[15] Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et daemoniorum, vitulorumque quos fecerat.
[16] Sed et de cunctis tribubus Israel, quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israel, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.
[17] Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos : ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.
[18] Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David : Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,
[19] quae peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom.
[20] Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
[21] Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas : nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta : et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.
[22] Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos : ipsum enim regem facere cogitabat,
[23] quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda, et Benjamin, et in universis civitatibus muratis : praebuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.
|