Amasias' reign: he beginneth well, but endeth ill: he is overthrown by Joas, and slain by his people.
[1] Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
[2] Fecitque bonum in conspectu Domini : verumtamen non in corde perfecto.
[3] Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum,
[4] sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus, dicens : Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.
[5] Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin : et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum :
[6] mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti.
[7] Venit autem homo Dei ad illum, et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel : non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim :
[8] quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus : Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere.
[9] Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei : Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
[10] Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum : at illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
[11] Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia :
[12] et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad praeruptum cujusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt.
[13] At ille exercitus, quem remiserat Amasias ne secum iret ad praelium, diffusus est in civitatibus Juda a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit praedam magnam.
[14] Amasias vero post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.
[15] Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei : Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua?
[16] Cumque haec ille loqueretur, respondit ei : Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
[17] Igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu, regem Israel, dicens : Veni, videamus nos mutuo.
[18] At ille remisit nuntios, dicens : Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem : et ecce bestiae, quae erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
[19] Dixisti : Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam : sede in domo tua : cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum?
[20] Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.
[21] Ascendit igitur Joas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus : Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda :
[22] corruitque Juda coram Israel, et fugit in tabernacula sua.
[23] Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Jerusalem : destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
[24] Omne quoque aurum, et argentum, et universa vasa, quae repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.
[25] Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israel, quindecim annis.
[26] Reliqua autem sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israel.
[27] Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.
[28] Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.
|