Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 27   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Joatham's good reign.

[1] Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. [2] Fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. [3] Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. [4] Urbes quoque aedificavit in montibus Juda, et in saltibus castella, et turres. [5] Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.

[6] Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. [7] Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnae ejus, et opera, scripta sunt in libro regum Israel et Juda. [8] Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. [9] Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

< previous   2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 27   next >