Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Solomon's buildings and other acts.

[1] Expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam, [2] civitates, quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit, et habitare ibi fecit filios Israel. [3] Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam. [4] Et aedificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath. [5] Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras :

[6] Balaath etiam et omnes urbes firmissimas, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Jerusalem et in Libano, et in universa terra potestatis suae. [7] Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hethaeis, et Amorrhaeis, et Perezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non erant de stirpe Israel, [8] de filiis eorum : et de posteris, quos non interfecerant filii Israel, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc. [9] Porro de filiis Israel non posuit ut servirent operibus regis : ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi et principes quadrigarum et equitum ejus. [10] Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.

[11] Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei. Dixit enim rex : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit : quia ingressa est in eam arca Domini. [12] Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, [13] ut per singulos dies offerretur in eo juxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. [14] Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis : et Levitas in ordine suo, ut laudarent, et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei : et janitores in divisionibus suis per portam et portam : sic enim praeceperat David homo Dei. [15] Nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae, ex omnibus, quae praeceperat, et in custodiis thesaurorum.

[16] Omnes impensas praeparatas habuit Salomon ex eo die, quo fundavit domum Domini usque in diem, quo perfecit eam. [17] Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom. [18] Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.

< previous   2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 8   next >