Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 20   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The Ammonites, Moabites, and Syrians combine against Josaphat: he seeketh God's help by public prayer and fasting. A prophet foretelleth that God will fight for his people: the enemies destroy one another. Josaphat with his men gathereth the spoils. He reigneth in peace, but his navy perisheth, for his society with wicked Ochozias.

[1] Post haec congregati sunt filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. [2] Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes : Venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt, et de Syria : et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi. [3] Josaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et praedicavit jejunium universo Juda. [4] Congregatusque est Judas ad deprecandum Dominum : sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum. [5] Cumque stetisset Josaphat in medio coetu Juda, et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum,

[6] ait : Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo, et dominaris cunctis regnis gentium : in manu tua est fortitudo, et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. [7] Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israel, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? [8] Habitaveruntque in ea, et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes : [9] Si irruerint super nos mala, gladius judicii pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum : et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies. [10] Nunc igitur ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israel ut transirent quando egrediebantur de Aegypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos,

[11] e contrario agunt, et nituntur ejicere nos de possessione, quam tradidisti nobis. [12] Deus noster, ergo non judicabis eos? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. [13] Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis. [14] Erat autem Jahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Jehiel filii Mathaniae, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio turbae, [15] et ait : Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat : haec dicit Dominus vobis : Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem : non est enim vestra pugna, sed Dei.

[16] Cras descendetis contra eos : ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Jeruel. [17] Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda, et Jerusalem : nolite timere, nec paveatis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. [18] Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum. [19] Porro Levitae de filiis Caath, et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israel voce magna in excelsum. [20] Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue : profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit : Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem : credite in Domino Deo vestro, et securi eritis : credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.

[21] Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent : Confitemini Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus. [22] Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam : et percussi sunt. [23] Namque filii Ammon, et Moab, consurrexerunt adversum habitatores Seir, ut interficerent et delerent eos : cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus. [24] Porro Juda cum venisset ad speculam, quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere. [25] Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum : inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre prae praedae magnitudine.

[26] Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis : etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in praesentem diem. [27] Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis. [28] Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini. [29] Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel. [30] Quievitque regnum Josaphat, et praebuit ei Deus pacem per circuitum.

[31] Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset : viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi. [32] Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens quae placita erant coram Domino. [33] Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum. [34] Reliqua autem gestorum Josaphat priorum, et novissimorum, scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quae digessit in libros regum Israel. [35] Post haec iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israel, cujus opera fuerunt impiissima.

[36] Et particeps fuit ut facerent naves, quae irent in Tharsis : feceruntque classem in Asiongaber. [37] Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens : Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.

< previous   2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 20   next >