Roboam for his sins is delivered up into the hands of the king of Egypt: who carrieth away all the treasures of the temple.
[1] Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo.
[2] Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem ( quia peccaverant Domino)
[3] cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum : nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet, et Troglodytae, et Aethiopes.
[4] Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem.
[5] Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda, qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos : Haec dicit Dominus : Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
[6] Consternatique principes Israel et rex dixerunt : Justus est Dominus.
[7] Cumque vidisset Dominus, quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens : Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.
[8] Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum.
[9] Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini, et domus regis : omniaque secum tulit, et clypeos aureos, quos fecerat Salomon,
[10] pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
[11] Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii, et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum.
[12] Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus : siquidem et in Juda inventa sunt opera bona.
[13] Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit : quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israel : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
[14] Fecit autem malum, et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum.
[15] Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae, et Addo videntis, et diligenter exposita : pugnaveruntque adversum se Roboam, et Jeroboam cunctis diebus.
[16] Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David. Et regnavit Abia filius ejus pro eo.
|