Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Achitophel's counsel is defeated by Chusai: who sendeth intelligence to David. Achitophel hangeth himself.

[1] Dixit ergo Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. [2] Et irruens super eum ( quippe qui lassus est, et solutis manibus) percutiam eum : cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum. [3] Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet : unum enim virum tu quaeris : et omnis populus erit in pace. [4] Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israel. [5] Ait autem Absalom : Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.

[6] Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum : Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel : facere debemus an non? quod das consilium? [7] Et dixit Chusai ad Absalom : Non est bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice. [8] Et rursum intulit Chusai : Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat : sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo. [9] Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco : et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. [10] Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur : scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.

[11] Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israel, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis : et tu eris in medio eorum. [12] Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit : et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram : et non relinquemus de viris, qui cum eo sunt, ne unum quidem. [13] Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdavit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea. [14] Dixitque Absalom, et omnes viri Israel : Melius est consilium Chusai Arachitae, consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. [15] Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom, et senioribus Israel : et ego tale et tale dedi consilium.

[16] Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David dicentes : Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere : ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est. [17] Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel : abiit ancilla et nuntiavit eis : et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium : non enim poterant videri, aut introire civitatem. [18] Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom : illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. [19] Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas : et sic latuit res. [20] Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt : Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quaerebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem.

[21] Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, et dixerunt : Surgite, et transite cito fluvium : quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel. [22] Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret : et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. [23] Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam : et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui. [24] David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israel cum eo. [25] Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum : Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jetra de Jezraeli, qui ingressus est ad Abigail, filiam Naas, sororem Sarviae, quae fuit mater Joab.

[26] Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad. [27] Cumque venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, [28] obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer, [29] et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos; dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum : suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.

< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 17   next >