Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Book Of Kings (2 Samuel) | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

David mourneth for the death of Saul and Jonathan: he ordereth the man to be slain who pretended he had killed Saul.

[1] Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. [2] In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. [3] Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi. [4] Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. [5] Dixitque David ad adolescentem, qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus?

[6] Et ait adolescens, qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei, [7] et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum: [8] dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum. [9] Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est. [10] Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.

[11] Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri, qui erant cum eo, [12] et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio. [13] Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum. [14] Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? [15] Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.

[16] Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. [17] Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus, [18] (et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: Considera Israel, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati, [19] inclyti, Israel, super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? [20] Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philisthiim, ne exultent filiae incircumcisorum.

[21] Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. [22] A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathae numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. [23] Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores. [24] Filiae Israel super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. [25] Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Jonathas in excelsis tuis occisus est?

[26] Doleo super te frater mi Jonatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. [27] Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?

< previous | Chapter 1 | next >